| Chapter 6 |
1 |
cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
|
2 |
videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
|
3 |
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
|
4 |
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
|
5 |
videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
|
6 |
paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
|
7 |
delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
|
8 |
Noe vero invenit gratiam coram Domino
|
9 |
hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
|
10 |
et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
|
11 |
corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
|
12 |
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
|
13 |
dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
|
14 |
fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
|
15 |
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
|
16 |
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
|
17 |
ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
|
18 |
ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
|
19 |
et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
|
20 |
de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
|
21 |
tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
|
22 |
fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
|