| Chapter 32 |
1 |
Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
|
2 |
quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
|
3 |
misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
|
4 |
praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
|
5 |
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
|
6 |
reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
|
7 |
timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
|
8 |
dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
|
9 |
dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
|
10 |
minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
|
11 |
erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
|
12 |
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
|
13 |
cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
|
14 |
capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
|
15 |
camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
|
16 |
et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
|
17 |
et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
|
18 |
respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
|
19 |
similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
|
20 |
et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
|
21 |
praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
|
22 |
cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
|
23 |
transductisque omnibus quae ad se pertinebant
|
24 |
remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
|
25 |
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
|
26 |
dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
|
27 |
ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
|
28 |
at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
|
29 |
interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
|
30 |
vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
|
31 |
ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
|
32 |
quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit
|