| Chapter 3 |
1 |
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
|
2 |
videte canes videte malos operarios videte concisionem
|
3 |
nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
|
4 |
quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
|
5 |
circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
|
6 |
secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
|
7 |
sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
|
8 |
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
|
9 |
et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
|
10 |
ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
|
11 |
si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
|
12 |
non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
|
13 |
fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
|
14 |
ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
|
15 |
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
|
16 |
verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
|
17 |
imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
|
18 |
multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
|
19 |
quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
|
20 |
nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
|
21 |
qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
|