| Chapter 4 |
1 |
itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
|
2 |
Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
|
3 |
etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
|
4 |
gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
|
5 |
modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
|
6 |
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
|
7 |
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
|
8 |
de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
|
9 |
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
|
10 |
gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
|
11 |
non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
|
12 |
scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
|
13 |
omnia possum in eo qui me confortat
|
14 |
verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
|
15 |
scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
|
16 |
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
|
17 |
non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
|
18 |
habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
|
19 |
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
|
20 |
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
|
21 |
salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
|
22 |
salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
|