| Chapter 4 |
1 |
de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
|
2 |
scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
|
3 |
haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
|
4 |
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
|
5 |
non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
|
6 |
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
|
7 |
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
|
8 |
itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
|
9 |
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
|
10 |
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
|
11 |
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
|
12 |
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
|
13 |
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
|
14 |
si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
|
15 |
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
|
16 |
quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
|
17 |
deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
|
18 |
itaque consolamini invicem in verbis istis
|