| Chapter 1 |
1 |
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
|
2 |
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
|
3 |
gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
|
4 |
desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
|
5 |
recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
|
6 |
propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
|
7 |
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
|
8 |
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
|
9 |
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
|
10 |
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
|
11 |
in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
|
12 |
ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
|
13 |
formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
|
14 |
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
|
15 |
scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
|
16 |
det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
|
17 |
sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
|
18 |
det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
|