| Chapter 3 |
1 |
similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
|
2 |
considerantes in timore castam conversationem vestram
|
3 |
quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
|
4 |
sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
|
5 |
sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
|
6 |
sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
|
7 |
viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
|
8 |
in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
|
9 |
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
|
10 |
qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
|
11 |
declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
|
12 |
quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
|
13 |
et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
|
14 |
sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
|
15 |
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
|
16 |
sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
|
17 |
melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
|
18 |
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
|
19 |
in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
|
20 |
qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
|
21 |
quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
|
22 |
qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
|