| Chapter 1 |
1 |
apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
|
2 |
qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
|
3 |
beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
|
4 |
Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
|
5 |
et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
|
6 |
et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
|
7 |
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
|
8 |
ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
|
9 |
ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
|
10 |
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
|
11 |
dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
|
12 |
et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
|
13 |
et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
|
14 |
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
|
15 |
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
|
16 |
et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
|
17 |
et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
|
18 |
et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
|
19 |
scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
|
20 |
sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
|