| Chapter 16 |
1 |
et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
|
2 |
et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
|
3 |
et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
|
4 |
et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
|
5 |
et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
|
6 |
quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
|
7 |
et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
|
8 |
et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
|
9 |
et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
|
10 |
et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
|
11 |
et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
|
12 |
et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
|
13 |
et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
|
14 |
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
|
15 |
ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
|
16 |
et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
|
17 |
et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
|
18 |
et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
|
19 |
et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
|
20 |
et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
|
21 |
et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer
|