Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Revelation 16

The Revelation to Saint John

Return to Index

Chapter 17

1


 

  et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas  

 

 


2


 

  cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius  

 

 


3


 

  et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem  

 

 


4


 

  et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius  

 

 


5


 

  et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae  

 

 


6


 

  et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna  

 

 


7


 

  et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua  

 

 


8


 

  bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est  

 

 


9


 

  et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt  

 

 


10


 

  quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere  

 

 


11


 

  et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit  

 

 


12


 

  et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam  

 

 


13


 

  hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt  

 

 


14


 

  hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles  

 

 


15


 

  et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae  

 

 


16


 

  et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt  

 

 


17


 

  Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei  

 

 


18


 

  et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae  

 

 


Revelation 18

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: