| Chapter 5 |
1 |
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
|
2 |
non sequaris concupiscentiam cordis
|
3 |
et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
|
4 |
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
|
5 |
de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
|
6 |
et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
|
7 |
misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
|
8 |
non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
|
9 |
subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
|
10 |
noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
|
11 |
non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
|
12 |
esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
|
13 |
esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
|
14 |
si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
|
15 |
honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
|
16 |
non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
|
17 |
super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
|
18 |
iustifica pusillo et magno similiter
|