| Chapter 14 |
1 |
beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
|
2 |
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
|
3 |
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
|
4 |
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
|
5 |
qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
|
6 |
qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
|
7 |
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
|
8 |
nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
|
9 |
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
|
10 |
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
|
11 |
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
|
12 |
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
|
13 |
ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
|
14 |
non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
|
15 |
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
|
16 |
da et accipe et iustifica animam tuam
|
17 |
ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
|
18 |
omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
|
19 |
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
|
20 |
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
|
21 |
et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
|
22 |
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
|
23 |
qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
|
24 |
qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
|
25 |
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
|
26 |
statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
|
27 |
protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
|