Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 1

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 2

1


 

  haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.  

 

 


2


 

  mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.  

 

 


3


 

  educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.  

 

 


4


 

  modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.  

 

 


5


 

  ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,  

 

 


6


 

  ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.  

 

 


7


 

  dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.  

 

 


8


 

  vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,  

 

 


9


 

  quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.  

 

 


10


 

  haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.  

 

 


11


 

  et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.  

 

 


12


 

  lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.  

 

 


13


 

  ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.  

 

 


14


 

  testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.  

 

 


15


 

  mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.  

 

 


16


 

  et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.  

 

 


17


 

  noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.  

 

 


18


 

  mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus  

 

 


19


 

  et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.  

 

 


20


 

  viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,  

 

 


21


 

  confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,  

 

 


22


 

  senem et iuvenem intra muros tuos serva,  

 

 


23


 

  mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.  

 

 


24


 

  pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.  

 

 


25


 

  nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.  

 

 


26


 

  servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.  

 

 


27


 

  noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.  

 

 


28


 

  zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.  

 

 


29


 

  manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.  

 

 


30


 

  iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.  

 

 


31


 

  filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.  

 

 


32


 

  amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.  

 

 


33


 

  ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.  

 

 


34


 

  ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.  

 

 


35


 

  parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.  

 

 


36


 

  fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.  

 

 


37


 

  commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.  

 

 


38


 

  surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.  

 

 


39


 

  qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.  

 

 


40


 

  recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.  

 

 


41


 

  filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.  

 

 


42


 

  ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.  

 

 


43


 

  et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.  

 

 


44


 

  tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?  

 

 


45


 

  qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.  

 

 


46


 

  et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?  

 

 


47


 

  qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.  

 

 


48


 

  tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.  

 

 


2nd Esdras 3

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: