| Chapter 14 |
1 |
et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,
|
2 |
et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:
|
3 |
revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.
|
4 |
et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.
|
5 |
et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:
|
6 |
haec in palam facies verba et haec abscondes.
|
7 |
et nunc tibi dico:
|
8 |
signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.
|
9 |
tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.
|
10 |
quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.
|
11 |
duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,
|
12 |
superant autem eius duae prae medium decimae partis
|
13 |
nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,
|
14 |
et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.
|
15 |
quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,
|
16 |
quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,
|
17 |
prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.
|
18 |
et respondi: dixi coram te, Domine.
|
19 |
ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?
|
20 |
positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,
|
21 |
quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.
|
22 |
si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.
|
23 |
et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.
|
24 |
tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.
|
25 |
et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
|
26 |
et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.
|
27 |
et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:
|
28 |
audi, Israhel, verba haec:
|
29 |
peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.
|
30 |
et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.
|
31 |
et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.
|
32 |
iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
|
33 |
et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.
|
34 |
si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.
|
35 |
iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.
|
36 |
ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta.
|
37 |
et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi.
|
38 |
et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.
|
39 |
et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.
|
40 |
et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,
|
41 |
et apertum est os meum et non est clausum amplius.
|
42 |
Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,
|
43 |
nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam.
|
44 |
scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.
|
45 |
et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.
|
46 |
novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.
|
47 |
in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.
|