Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 21

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 22

1


 

  locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens  

 

 


2


 

  loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus  

 

 


3


 

  dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus  

 

 


4


 

  homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus  

 

 


5


 

  et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus  

 

 


6


 

  inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua  

 

 


7


 

  et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est  

 

 


8


 

  morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus  

 

 


9


 

  custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos  

 

 


10


 

  omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis  

 

 


11


 

  quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis  

 

 


12


 

  si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur  

 

 


13


 

  sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem  

 

 


14


 

  qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium  

 

 


15


 

  nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino  

 

 


16


 

  ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos  

 

 


17


 

  locutus est Dominus ad Mosen dicens  

 

 


18


 

  loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini  

 

 


19


 

  ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris  

 

 


20


 

  si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile  

 

 


21


 

  homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo  

 

 


22


 

  si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini  

 

 


23


 

  bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest  

 

 


24


 

  omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis  

 

 


25


 

  de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea  

 

 


26


 

  locutusque est Dominus ad Mosen dicens  

 

 


27


 

  bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino  

 

 


28


 

  sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis  

 

 


29


 

  si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis  

 

 


30


 

  eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus  

 

 


31


 

  custodite mandata mea et facite ea ego Dominus  

 

 


32


 

  ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos  

 

 


33


 

  et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus  

 

 


Leviticus 23

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: