| Chapter 35 |
1 |
haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
|
2 |
praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
|
3 |
urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
|
4 |
quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
|
5 |
contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
|
6 |
de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
|
7 |
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
|
8 |
ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
|
9 |
ait Dominus ad Mosen
|
10 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
|
11 |
decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
|
12 |
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
|
13 |
de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
|
14 |
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
|
15 |
tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
|
16 |
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
|
17 |
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
|
18 |
si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
|
19 |
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
|
20 |
si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
|
21 |
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
|
22 |
quod si fortuito et absque odio
|
23 |
et inimicitiis quicquam horum fecerit
|
24 |
et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
|
25 |
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
|
26 |
si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
|
27 |
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
|
28 |
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
|
29 |
haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
|
30 |
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
|
31 |
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
|
32 |
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
|
33 |
ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
|
34 |
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
|