| Chapter 1 |
1 |
post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli
|
2 |
dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius
|
3 |
et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon
|
4 |
ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
|
5 |
inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum
|
6 |
fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum
|
7 |
dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est
|
8 |
obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
|
9 |
et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus
|
10 |
pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai
|
11 |
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
|
12 |
dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem
|
13 |
cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem
|
14 |
quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes
|
15 |
at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius
|
16 |
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo
|
17 |
abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema
|
18 |
cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis
|
19 |
fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
|
20 |
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach
|
21 |
Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem
|
22 |
domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis
|
23 |
nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
|
24 |
viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam
|
25 |
qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
|
26 |
qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem
|
27 |
Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis
|
28 |
postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit
|
29 |
Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo
|
30 |
Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
|
31 |
Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob
|
32 |
habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum
|
33 |
Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii
|
34 |
artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent
|
35 |
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius
|
36 |
fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca
|