Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Judges 5

The Book of Judges

Return to Index

Chapter 6

1


 

  fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis  

 

 


2


 

  et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca  

 

 


3


 

  cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum  

 

 


4


 

  et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos  

 

 


5


 

  ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes  

 

 


6


 

  humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian  

 

 


7


 

  et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas  

 

 


8


 

  qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis  

 

 


9


 

  et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum  

 

 


10


 

  et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam  

 

 


11


 

  venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian  

 

 


12


 

  apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime  

 

 


13


 

  dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian  

 

 


14


 

  respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te  

 

 


15


 

  qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei  

 

 


16


 

  dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum  

 

 


17


 

  et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me  

 

 


18


 

  ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum  

 

 


19


 

  ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei  

 

 


20


 

  cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita  

 

 


21


 

  extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius  

 

 


22


 

  vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem  

 

 


23


 

  dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris  

 

 


24


 

  aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri  

 

 


25


 

  nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide  

 

 


26


 

  et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris  

 

 


27


 

  adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit  

 

 


28


 

  cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat  

 

 


29


 

  dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia  

 

 


30


 

  et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus  

 

 


31


 

  quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius  

 

 


32


 

  ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius  

 

 


33


 

  igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel  

 

 


34


 

  spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur  

 

 


35


 

  misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei  

 

 


36


 

  dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es  

 

 


37


 

  ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel  

 

 


38


 

  factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit  

 

 


39


 

  dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens  

 

 


40


 

  fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra  

 

 


Judges 7

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: