| Chapter 8 |
1 |
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel
|
2 |
fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee
|
3 |
et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
|
4 |
congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha
|
5 |
dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes
|
6 |
displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
|
7 |
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
|
8 |
iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
|
9 |
nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
|
10 |
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem
|
11 |
et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
|
12 |
et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
|
13 |
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
|
14 |
agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis
|
15 |
sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis
|
16 |
servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo
|
17 |
greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
|
18 |
et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
|
19 |
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
|
20 |
et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
|
21 |
et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini
|
22 |
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam
|