Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 12

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 13

1


 

  factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David  

 

 


2


 

  et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea  

 

 


3


 

  erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde  

 

 


4


 

  qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo  

 

 


5


 

  cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius  

 

 


6


 

  accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius  

 

 


7


 

  misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum  

 

 


8


 

  venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas  

 

 


9


 

  tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes  

 

 


10


 

  dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave  

 

 


11


 

  cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea  

 

 


12


 

  quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc  

 

 


13


 

  et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi  

 

 


14


 

  noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa  

 

 


15


 

  et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade  

 

 


16


 

  quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam  

 

 


17


 

  sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam  

 

 


18


 

  quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam  

 

 


19


 

  quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans  

 

 


20


 

  dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui  

 

 


21


 

  cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde  

 

 


22


 

  porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam  

 

 


23


 

  factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis  

 

 


24


 

  venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum  

 

 


25


 

  dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei  

 

 


26


 

  et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum  

 

 


27


 

  coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis  

 

 


28


 

  praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes  

 

 


29


 

  fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt  

 

 


30


 

  cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus  

 

 


31


 

  surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua  

 

 


32


 

  respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius  

 

 


33


 

  nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est  

 

 


34


 

  fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis  

 

 


35


 

  dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est  

 

 


36


 

  cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis  

 

 


37


 

  porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus  

 

 


38


 

  Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis  

 

 


39


 

  cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu  

 

 


2nd Samuel 14

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: