Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 14

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 15

1


 

  igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum  

 

 


2


 

  et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus  

 

 


3


 

  respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom  

 

 


4


 

  quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem  

 

 


5


 

  sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum  

 

 


6


 

  faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel  

 

 


7


 

  post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron  

 

 


8


 

  vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino  

 

 


9


 

  dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron  

 

 


10


 

  misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron  

 

 


11


 

  porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes  

 

 


12


 

  accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom  

 

 


13


 

  venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom  

 

 


14


 

  et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii  

 

 


15


 

  dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui  

 

 


16


 

  egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum  

 

 


17


 

  egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo  

 

 


18


 

  et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem  

 

 


19


 

  dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo  

 

 


20


 

  heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem  

 

 


21


 

  et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus  

 

 


22


 

  et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo  

 

 


23


 

  omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum  

 

 


24


 

  venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate  

 

 


25


 

  et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum  

 

 


26


 

  si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se  

 

 


27


 

  et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum  

 

 


28


 

  ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi  

 

 


29


 

  reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi  

 

 


30


 

  porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans  

 

 


31


 

  nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine  

 

 


32


 

  cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite  

 

 


33


 

  et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri  

 

 


34


 

  si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel  

 

 


35


 

  habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus  

 

 


36


 

  sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis  

 

 


37


 

  veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem  

 

 


2nd Samuel 16

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: