| Chapter 1 |
1 |
osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
|
2 |
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
|
3 |
trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
|
4 |
nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
|
5 |
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
|
6 |
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
|
7 |
si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
|
8 |
equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
|
9 |
pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
|
10 |
murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
|
11 |
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
|
12 |
fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
|
13 |
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
|
14 |
ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
|
15 |
ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
|
16 |
tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
|