| Chapter 4 |
1 |
quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
|
2 |
dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
|
3 |
sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
|
4 |
sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
|
5 |
duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
|
6 |
donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
|
7 |
tota pulchra es amica mea et macula non est in te
|
8 |
veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
|
9 |
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
|
10 |
quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
|
11 |
favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
|
12 |
hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
|
13 |
emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
|
14 |
nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
|
15 |
fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
|
16 |
surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
|