| Chapter 6 |
1 |
confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna
|
2 |
speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
|
3 |
ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
|
4 |
sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
|
5 |
surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
|
6 |
quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius
|
7 |
sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
|
8 |
erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
|
9 |
haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
|
10 |
cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud
|
11 |
idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum
|
12 |
et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
|
13 |
a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
|
14 |
et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
|
15 |
confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
|
16 |
haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
|
17 |
et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus
|
18 |
ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
|
19 |
audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
|
20 |
ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi
|
21 |
propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
|
22 |
haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae
|
23 |
sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
|
24 |
audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
|
25 |
nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
|
26 |
filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos
|
27 |
probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum
|
28 |
omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
|
29 |
defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
|
30 |
argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
|