| Chapter 7 |
1 |
cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
|
2 |
centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
|
3 |
et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
|
4 |
at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
|
5 |
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
|
6 |
Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
|
7 |
propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
|
8 |
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
|
9 |
quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
|
10 |
et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
|
11 |
et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
|
12 |
cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
|
13 |
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
|
14 |
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
|
15 |
et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
|
16 |
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
|
17 |
et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
|
18 |
et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
|
19 |
et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
|
20 |
cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
|
21 |
in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
|
22 |
et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
|
23 |
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
|
24 |
et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
|
25 |
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
|
26 |
sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
|
27 |
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
|
28 |
dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
|
29 |
et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
|
30 |
Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
|
31 |
cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
|
32 |
similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
|
33 |
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
|
34 |
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
|
35 |
et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
|
36 |
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
|
37 |
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
|
38 |
et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
|
39 |
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
|
40 |
et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
|
41 |
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
|
42 |
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
|
43 |
respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
|
44 |
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
|
45 |
osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
|
46 |
oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
|
47 |
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
|
48 |
dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
|
49 |
et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
|
50 |
dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
|