Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 7

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 8

1


 

  et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo  

 

 


2


 

  et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant  

 

 


3


 

  et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis  

 

 


4


 

  cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem  

 

 


5


 

  exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud  

 

 


6


 

  et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem  

 

 


7


 

  et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud  

 

 


8


 

  et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat  

 

 


9


 

  interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola  

 

 


10


 

  quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant  

 

 


11


 

  est autem haec parabola semen est verbum Dei  

 

 


12


 

  qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant  

 

 


13


 

  nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt  

 

 


14


 

  quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum  

 

 


15


 

  quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia  

 

 


16


 

  nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen  

 

 


17


 

  non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat  

 

 


18


 

  videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo  

 

 


19


 

  venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba  

 

 


20


 

  et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre  

 

 


21


 

  qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt  

 

 


22


 

  factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt  

 

 


23


 

  navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur  

 

 


24


 

  accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas  

 

 


25


 

  dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei  

 

 


26


 

  enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam  

 

 


27


 

  et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis  

 

 


28


 

  is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas  

 

 


29


 

  praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta  

 

 


30


 

  interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum  

 

 


31


 

  et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent  

 

 


32


 

  erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos  

 

 


33


 

  exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est  

 

 


34


 

  quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas  

 

 


35


 

  exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt  

 

 


36


 

  nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione  

 

 


37


 

  et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est  

 

 


38


 

  et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens  

 

 


39


 

  redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus  

 

 


40


 

  factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum  

 

 


41


 

  et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius  

 

 


42


 

  quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur  

 

 


43


 

  et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari  

 

 


44


 

  accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius  

 

 


45


 

  et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit  

 

 


46


 

  et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse  

 

 


47


 

  videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit  

 

 


48


 

  at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace  

 

 


49


 

  adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum  

 

 


50


 

  Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit  

 

 


51


 

  et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae  

 

 


52


 

  flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit  

 

 


53


 

  et deridebant eum scientes quia mortua esset  

 

 


54


 

  ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge  

 

 


55


 

  et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare  

 

 


56


 

  et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat  

 

 


Luke 9

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: