| Chapter 1 |
1 |
primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
|
2 |
usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
|
3 |
quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
|
4 |
et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
|
5 |
quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
|
6 |
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
|
7 |
dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
|
8 |
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
|
9 |
et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
|
10 |
cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
|
11 |
qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
|
12 |
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
|
13 |
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
|
14 |
hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
|
15 |
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
|
16 |
viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
|
17 |
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
|
18 |
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
|
19 |
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
|
20 |
scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
|
21 |
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
|
22 |
incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
|
23 |
et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
|
24 |
et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
|
25 |
accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
|
26 |
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis
|