| Chapter 3 |
1 |
Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
|
2 |
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
|
3 |
is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
|
4 |
intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
|
5 |
at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
|
6 |
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
|
7 |
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
|
8 |
et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
|
9 |
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
|
10 |
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
|
11 |
cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
|
12 |
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
|
13 |
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
|
14 |
vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
|
15 |
auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
|
16 |
et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
|
17 |
et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
|
18 |
Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
|
19 |
paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
|
20 |
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
|
21 |
quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
|
22 |
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
|
23 |
erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
|
24 |
et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
|
25 |
vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
|
26 |
vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
|