| Chapter 7 |
1 |
ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
|
2 |
intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
|
3 |
et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
|
4 |
dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
|
5 |
cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
|
6 |
et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
|
7 |
dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
|
8 |
et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
|
9 |
postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
|
10 |
Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
|
11 |
quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
|
12 |
dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
|
13 |
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
|
14 |
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
|
15 |
et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
|
16 |
et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
|
17 |
et post haec epulati sunt benedicentes Deum
|
18 |
vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
|
19 |
et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
|
20 |
dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
|