| Chapter 2 |
1 |
dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
|
2 |
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum
|
3 |
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata
|
4 |
et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
|
5 |
umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
|
6 |
venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter
|
7 |
vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis
|
8 |
coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
|
9 |
ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
|
10 |
opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis
|
11 |
sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
|
12 |
circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
|
13 |
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
|
14 |
factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
|
15 |
gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
|
16 |
tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
|
17 |
videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
|
18 |
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
|
19 |
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
|
20 |
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
|
21 |
haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
|
22 |
et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
|
23 |
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum
|
24 |
invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
|
25 |
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
|