| Chapter 4 |
1 |
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
|
2 |
cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens
|
3 |
multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
|
4 |
et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
|
5 |
confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
|
6 |
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
|
7 |
iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
|
8 |
senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
|
9 |
et aetas senectutis vita inmaculata
|
10 |
placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
|
11 |
raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
|
12 |
fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
|
13 |
consummatus in brevi explevit tempora multa
|
14 |
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
|
15 |
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius
|
16 |
condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti
|
17 |
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
|
18 |
videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
|
19 |
et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
|
20 |
venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum
|