| Chapter 14 |
1 |
iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
|
2 |
illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua
|
3 |
tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
|
4 |
ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
|
5 |
sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
|
6 |
sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
|
7 |
benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
|
8 |
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
|
9 |
similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
|
10 |
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
|
11 |
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
|
12 |
initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
|
13 |
neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
|
14 |
supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
|
15 |
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
|
16 |
deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
|
17 |
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
|
18 |
provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
|
19 |
ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
|
20 |
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
|
21 |
et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
|
22 |
et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
|
23 |
aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
|
24 |
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
|
25 |
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
|
26 |
Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
|
27 |
infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
|
28 |
aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito
|
29 |
dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
|
30 |
utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
|
31 |
non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem
|